De prima ad novum tempus sessione habita

Salvete omnes, amici amicaeque nostrae linguae qui apud Legionenses curatis operamque datis!

Iam novam ad tempus novum quod attinet habuimus sessionem, cui quinque interfuimus Circuli nostri membra, Carmen nempe atque Pilar, debilioris sexus quod vocant (qua enim de causa id decursu saeculorum factum sit plane nescimus...) repraesentantes, Michael autem et Marcus et Petrus et Ansgarius ad fortiorem (quis diceret...).

De argumento eo ad futuras nostras sessiones agitando tractandoque nonnulla protulimus, hanc in rem omnes assentientes, ut non alienum videretur si paginas eas, quas nonnulli in Legionem urbem nostram Latine versantes sub nomine Vicipaediae non tam probe confecerint, quasi novas aliquantulumque lautiores ipsi nos quantum possumus componere et reformare conaremur.

Ceterum praeses ceteros sodales certiores fecit se novum ad probationem illam publicam concinnandam moderatorem apud Legionenses factum fuisse, qua occasione adhibita sapidum necnon oportunissimum -sic saltem credimus- colloquium instituimus de C. Iulio Caesare auctore ad discipulos iure proponendo, utrum enim is optimus ad Latinitatem colendam sit necne, captu necnon indole ingenioque discipulorum nostrorum perspectis. De qua re iam longius iterum atque iterum tractandum patet.

Ad finem sessionis Ansgarius nuntiavit novas scholas Latinas, easque vivas, apud Institutum Biblicum et Orientale quod vocant sibi agitandas, id quod omnes magno plausu gaudioque accepere.

Hactenus hodie. Valeatis quam optime, atque proximam nostram participate sessionem, interretiali saltem modo! Quomodo faciatis? Numquamne de programmate illo SKYPE audivistis? Benigni sciatis ad nos convenietis, venite!

Valeatis multum!

Comentarios