Ir al contenido principal

Entradas

Destacados

De huius anni nova sessione eademque nuperrime habita

Salvete amici omnes sodalesque quibus lingua Latina cordi est!
Illud novi faustique hodie vobis afferimus, novam enim Circuli Latini apud nos celebratam esse sessionem.  Qua enim sessione usi -anno praeterito omnino peracto nullaque occasione conveniendi sat apta nobis, variis pro dolor de causis, oblata repertave- ecce haud pauci sumus congregati amici amicaeque  sermone garrituri, quamtum fieri potest, Latino. 





Quod ad colloqui habiti argumentum, si quis roget, attinet, nova cum membra Circuli primum ad nos advenerint, pauca de vita operibus indoleque unusquisque brevissime aperire potuit ceteris se exhibens commendansque sodalibus. 
Qua re facta, nonnullis quibus Circuli totum per terrarum orbem sparsi reguntur legibus moribusque declaratis, eo nostris colloquiis quo tendendum sit patefecimus, ut de rebus liberrimo animo identidem tractemus altioribus, humanitatem scilicet illam praesertim attingentibus, ad quam fovendam augendam provehendam homines illi eminentissimi, quales fuerunt T…

Entradas más recientes

De postremae sessionis anni praeteriti particula quadam

De novissima apud nos quam habuimus Circuli sessione

De postrema quam habuimus sessione

De conventu eo apud Anticariam nuper habito

De postrema quam habuimus sessione

De Festo Natalicio faustissime degendo

De proximo nostro conventu agendo

De prima ad novum tempus sessione habita

De Emeritensi conventu nuperrime habito...

De novissimis nonnullis...